Senatus consultum de Bacchanalibus

El Vikipedio, la libera enciklopedio
Saltu al: navigado, serĉo
Reprodukto

La senatus consultum de Bacchanalibus (esperante senata dekreto koncerne la bakanaloj) estas surskribo verkita en malnova latina lingvo, kiu datas el -186. Enskribita sur bronza tabuleto, ĝi estis malkrovita en Tiriolo (sudo de Italio) en 1640.

Teksto[redakti | redakti fonton]

Laŭ la surskribo[redakti | redakti fonton]

[Q] MARCIUS L F S POSTUMIUS L F COS SENATUM CONSOLUERUNT N OCTOB APUD AEDEM
DUELONAI SC ARF M CLAUDI M F L VALERI P F Q MINUCI C F DE BACANALIBUS QUEI FOEDERATEI
ESENT ITA EXDEICENDUM CENSUERE NEIQUIS EORUM BACANAL HABUISE VELET SEI QUES
ESENT QUEI SIBEI DEICERENT NECESUS ESE BACANAL HABERE EEIS UTEI AD PR URBANUM
ROMAM VENIRENT DEQUE EEIS REBUS UBEI EORUM VER[B]A AUDITA ESENT UTEI SENATUS
NOSTER DECERNERET DUM NE MINUS SENATOR[I]BUS C ADESENT [QUOM E]A RES COSOLORETUR
BACAS VIR NEQUIS ADIESE VELET CEIVIS ROMANUS NEVE NOMINUS LATINI NEVE SOCIUM
QUISQUAM NISEI PR URBANUM ADIESENT ISQUE [D]E SENATUOS SENTENTIAD DUM NE
MINUS SENATORIBUS C ADESENT QUOM EA RES COSOLERETUR IOUSISET CE[N]SUERE
SACERDOS NE QUIS VIR ESET MAGISTER NEQUE VIR NEQUE MULIER QUISQUAM ESET
NEVE PECUNIAM QUISQUAM EORUM COMOINE[MH]ABUISE VE[L]ET NEVE MAGISTRATUM
NEVE PRO MAGISTRATU[D] NEQUE VIRUM [NEQUE MUL]IEREM QUISQUAM FECISE VELET
NEVE POST HAC INTER SED CONIOURA [SE NEV]E COMVOVISE NEVE CONSPONDISE
NEVE CONPROMESISE VELET NEVE QUISQUAM FIDEM INTER SED DEDISE VELET
SACRA IN OQOLTOD NE QUISQUAM FECISE VELET NEVE IN POPLICOD NEVE IN
PREIVATOD NEVE EXTRAD URBEM SACRA QUISQUAM FECISE VELET NISEI
PR URBANUM ADIESET ISQUE DE SENATUOS SENTENTIAD DUM NE MINUS
SENATORIBUS C ADESENT QUOM EA RES COSOLERETUR IOUSISET CENSUERE
HOMINES PLOUS V OINVORSEI VIREI ATQUE MULIERES SACRA NE QUISQUAM
FECISE VELET NEVE INTER IBEI VIREI PLOUS DUOBUS MULIERIBUS PLOUS TRIBUS
ARFUISE VELENT NISEI DE PR URBANI SENATUOSQUE SENTENTIAD UTEI SUPRAD
SCRIPTUM EST HAICE UTEI IN CONVENTIONID EXDEICATIS NE MINUS TRINUM
NOUNDINUM SENATUOSQUE SENTENTIAM UTEI SCIENTES ESETIS EORUM
SENTENTIA ITA FUIT SEI QUES ESENT QUEI ARVORSUM EAD FECISENT QUAM SUPRAD
SCRIPTUM EST EEIS REM CAPUTALEM FACIENDAM CENSUERE ATQUE UTEI
HOCE IN TABOLAM AHENAM INCEIDERETIS ITA SENATUS AIQUOM CENSUIT
UTEIQUE EAM FIGIER IOUBEATIS UBI FACILUMED GNOSCIER POTISIT ATQUE
UTEI EA BACANALIA SEI QUA SUNT EXSTRAD QUAM SEI QUID IBEI SACRI EST
ITA UTEI SUPRAD SCRIPTUM EST IN DIEBUS X QUIBUS VOBEIS TABELAI DATAI
ERUNT FACIATIS UTEI DISMOTA SIENT IN AGRO TEURANO

En klasika latino[redakti | redakti fonton]

[Q.] Marcius L. f(ilius), S(purius) Postumius L. f(ilius) co(n)s(ules) senatum consoluerunt N(onis) Octob(ribus), apud aedem
Bellonai. Sc(ribendo) adf(uerunt) M. Claudi(us) M. f(ilius), L. Valeri(us) P. f(ilius), Q. Minuci(us) C. f. f(ilius). De Bacchanalibus qui foederati
essent, ita edicendum censuere: «Nequis eorum [B]acchanal habuisse vellet. siqui
essent, qui sibi dicerent necesse esse Bacchanal habere, ei uti ad pr(aetorem) urbanum
Romam venirent, deque eis rebus, ubei eorum v[e]r[b]a audita essent, uti senatus
noster decerneret, dum ne minus senator[i]bus C adessent, [cum e]a res consuleretur.
Bacchas vir nequis adiisse vellet civis Romanus neve nominis Latini neve sociorum
quisquam, nisi pr(aetorem) urbanum adiissent, isque [d]e senatus sententia, dum ne
minus senatoribus C adessent, cum ea res consuleretur, iussisset. Ce[n]suere.
Sacerdos nequis uir esset. Magister neque uir neque mulier quaequam esset.
neve pecuniam quisquam eorum commune[m h]abuisse vellet. Neve magistratum,
neve pro magistratu, neque virum [neque mul]ierem qui[s]quam fecisse vellet,
neve post hac inter se coniuras[se nev]e convovisse neve conspondisse
neve compromesisse vellet, neve quisquam fidem inter sed dedisse vellet.
Sacra in occulto ne quisquam fecisse vellet. Neve in publico neve in
privato neve extra urbem sacra quisquam fecisse vellet, nisi
pr(aetorem) urbanum adiisset, isque de senatus sententia, dum ne minus
senatoribus C adessent, cum ea res consuleretur, iussisset. Censuere.
Homines plus V universi viri atque mulieres sacra ne quisquam
fecisse vellet, neve interibi viri plus duobus, mulieribus plus tribus
adfuisse vellent, nisi de pr(aetoris) urbani senatusque sententia, uti supra
scriptum est.» Haec uti in contioni edicatis ne minus trinum
nundinum, senatusque sententiam uti scientes essetis, eorum
sententia ita fuit: «Siqui essent, qui adversum ea fecissent, quam supra
scriptum est, eis rem capitalem faciendam censuere». Atque uti
hoc in tabulam ahenam incideretis, ita senatus aequum censuit,
utique eam figi iubeatis, ubi facillime nosci possit; atque
uti ea Bacchanalia, siqua sunt, extra quam siquid ibi sacri est,
(ita ut supra scriptum est) in diebus X, quibus vobis tabelae datae
erunt, faciatis uti dimota sint. In agro Teurano.